previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. [37]

quas ob res, quod tribuni plebis verba fecerunt uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi sententiaeque de summa re publica libere dici possint, de ea re ita censeo uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, dent operam uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi possit. quodque edictum D. Bruti, imperatoris, consulis designati1, propositum sit, senatum existimare D. Brutum, imperatorem, consulem designatum, optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defendat; [38] quodque provinciam Galliam citeriorem, optimorum et fortissimorum2 amicissimorumque3 rei publicae civium, exercitumque in senatus potestate retineat, id eum exercitumque eius, municipia, colonias provinciae Galliae recte atque ordine exque re publica fecisse et facere. senatum ad summam rem publicam pertinere arbitrari a D. Bruto et L. Planco4 imperatoribus, consulibus designatis itemque a ceteris qui provincias obtinent obtineri ex lege Iulia5, quoad ex senatus consulto cuique eorum successum sit, eosque dare operam ut eae provinciae eique6 exercitus in senati7 populique Romani8 potestate praesidioque rei publicae9 sint. Cumque opera, virtute, consilio C. Caesaris10 summoque consensu militum11 veteranorum, qui eius auctoritatem secuti rei publicae praesidio sunt et fuerunt, a12 gravissimis periculis populus Romanus defensus sit et hoc tempore defendatur; [39] cumque legio Martia Albae constiterit, in municipio fidelissimo et fortissimo, seseque ad senatus auctoritatem populique Romani libertatem contulerit; et quod13 pari consilio eademque virtute legio quarta usa, L. Egnatuleio duce quaestore optimo, civi egregio14, senatus auctoritatem populique Romani libertatem defendat ac defenderit, senatui magnae curae esse ac fore ut pro tantis eorum in rem publicam15 meritis honores eis16 habeantur gratiaeque referantur. senatui placere uti17 C. Pansa A. Hirtius, consules designati, cum magistratum inissent, si eis videretur, primo quoque tempore de his rebus ad hunc ordinem referrent18, ita uti e re publica fideque sua videretur19.


1 designati optime de re p. meriti (mereri t) add D

2 virorum post optimorum add. c: post fortiss. nst

3 amicorumque V

4 et ab L. D

5 Iulia V: Tullia D

6 eique c (ii-): que V: Galliaeque nst: atque Muretus

7 senatus D

8 Romani om. V

9 rei p. V: populi R. D

10 C. om. V

11 militum consensu V

12 a Vc: et a nst

13 et quod equod V: quod D

14 L. Egn. duce quaestore optimo, civi egregio Muretus: L. Egn. que opti egregio mo V: L. Egn. duce civi egregio D

15 in rem p. om. D

16 his V

17 ut D

18 referrent Vc: referent t: referant ns

19 videretur censuerunt c: censuerint (sine videretur) ns

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: