previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [12] tum vero intolerabile est1 servire impuro, impudico, effeminato, numquam ne in metu quidem sobrio. hunc igitur qui Gallia prohibet, privato praesertim consilio, iudicat verissimeque iudicat2 non esse consulem. faciendum est igitur nobis, patres conscripti3, ut D. Bruti privatum consilium auctoritate publica comprobemus. nec vero M. Antonium consulem post Lupercalia debuistis putare: quo enim ille die, populo Romano inspectante, nudus, unctus, ebrius est contionatus4 et id egit ut conlegae diadema imponeret, eo die se5 non modo consulatu sed etiam libertate abdicavit. esset enim ipsi certe statim serviendum, si Caesar ab eo regni insigne6 accipere voluisset. hunc igitur ego consulem, hunc civem Romanum, hunc liberum, hunc denique hominem putem qui foedo illo et flagitioso die et quid pati C. Caesare7 vivo posset et quid eo mortuo consequi ipse cuperet ostendit? [13] nec vero de virtute, constantia, gravitate provinciae Galliae taceri potest. est enim ille flos Italiae, illud firmamentum imperi populi Romani, illud ornamentum dignitatis. tantus autem est consensus municipiorum coloniarumque provinciae Galliae ut omnes ad auctoritatem huius ordinis maiestatemque populi Romani defendendam conspirasse videantur.

quam ob rem, tribuni plebis, quamquam vos nihil aliud nisi de praesidio ut senatum tuto consules Kalendis Ianuariis habere possint8 rettulistis, tamen mihi videmini magno consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re publica fecisse dicendi. cum enim tuto haberi senatum9 sine praesidio non posse iudicavistis, tum statuistis etiam10 intra muros Antoni scelus audaciamque versari.


1 intolerabile est ed. R: intolerabile si c: intolerabilis est cett.

2 verissimeque iudicat om. c

3 P. C. nobis D

4 contionatus est D

5 se ante abdic. hab. D

6 insigni V: insignia Faernus

7 C. Halm: e V: om. D

8 possint Faernus: possetint V: possent D

9 senatum haberi D

10 istud etiam statuistis D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: