previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. C. Caesar adulescens, paene potius puer, incredibili ac divina quadam mente atque virtute, cum1 maxime furor arderet Antoni cumque eius a Brundisio crudelis et pestifer reditus timeretur, nec postulantibus nec cogitantibus, ne2 optantibus quidem nobis, quia non posse fieri3 videbatur, firmissimum exercitum ex4 invicto genere veteranorum militum comparavit patrimoniumque suum effudit: quamquam non sum usus5 eo verbo quo debui6; non enim effudit: in salute rei7 publicae conlocavit. [4] cui quamquam gratia referri tanta non potest quanta debetur, habenda tamen est tanta8 quantam maximam animi nostri capere possunt. quis enim est tam ignarus rerum, tam nihil de re publica cogitans qui hoc non intellegat, si M. Antonius a Brundisio cum eis9 copiis quas se habiturum putabat10, Romam, ut minabatur, venire potuisset, nullum genus eum crudelitatis praeteriturum fuisse? quippe qui in hospitis tectis Brundisi fortissimos viros optimosque civis11 iugulari iusserit12; quorum ante pedes eius morientium sanguine os uxoris respersum esse constabat. hac ille crudelitate imbutus, cum multo bonis13 omnibus14 veniret iratior quam illis fuerat quos trucidarat, cui tandem nostrum15 aut cui omnino bono pepercisset? [5] qua peste privato consilio16 rem publicamneque enim fieri potuit aliterCaesar liberavit: qui nisi in hac re publica natus esset, rem publicam scelere Antoni nullam haberemus. sic enim perspicio, sic iudico, nisi unus adulescens illius furentis impetus crudelissimosque conatus cohibuisset, rem publicam funditus interituram fuisse. cui quidem hodierno die, patres conscriptinunc enim primum ita convenimus ut illius17 beneficio possemus ea18 quae sentiremus libere diceretribuenda est auctoritas, ut rem publicam non modo a se susceptam sed etiam a nobis commendatam possit defendere. nec vero de legione Martia,


1 cum (c in ras.) V1: tum cum V2: tunc cum D

2 ne Lambinus: nec codd. opinantibus D

3 fieri posse non D

4 ex om. D

5 sumus usi D

6 debui V: decuit D

7 in rei (re) p. salute V (malo numero

8 tamen est tanta Vs: tamen tanta est cnt

9 eis ed. R: his VD

10 putaverat D

11 cives optimos D

12 iussit D

13 bonis nobis Christ

14 omnibus Vn2: hominibus cett.

15 vestrum D

16 rem p. privato consilio D

17 illius Vc: de illius nst

18 ea om. D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: