10. quae vero profectio postea,
quod iter paludati, quae vitatio oculorum, lucis, urbis, fori,
quam misera fuga, quam foeda, quam turpis! praeclara
tamen senatus consulta illo ipso1 die vespertina, provinciarum
religiosa sortitio, divina vero opportunitas ut, quae cuique
apta esset, ea cuique obveniret.
[25]
praeclare igitur facitis,
tribuni plebis, qui de praesidio consulum2 senatusque referatis,
meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et
agere et habere debemus. qui enim periculo carere3 possumus
in tanta hominum cupiditate et audacia? ille autem
homo adflictus et perditus quae de se exspectat iudicia
graviora quam amicorum suorum? familiarissimus eius,
mihi homo coniunctus, L. Lentulus, et P. Naso, omni carens
cupiditate, nullam se habere provinciam, nullam4 Antoni
sortitionem fuisse iudicaverunt. quod idem fecit L. Philippus,
vir5 patre, avo maioribusque6 suis dignissimus; in eadem
sententia fuit homo summa integritate atque innocentia,
C. Turranius7; idem fecit Sp. Oppius8; ipsi etiam qui amicitiam
M. Antoni veriti plus ei tribuerunt quam fortasse
vellent, M. Piso, necessarius meus, et vir et civis egregius,
parique innocentia M. Vehilius9, senatus auctoritati se obtemperaturos
esse dixerunt.
[26]
quid ego de L. Cinna loquar?
cuius spectata multis magnisque rebus singularis integritas
minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam,
qui omnino provinciam neglexit, quam item magno animo
et constanti C. Cestius10 repudiavit. qui sunt igitur reliqui
quos sors divina delectet? T. Annius11, M. Gallius12. O
felicem utrumque! nihil enim maluerunt13. C. Antonius
Macedoniam. hunc quoque felicem! hanc enim habebat
semper14 in ore provinciam. C. Calvisius15 Africam. nihil
felicius! modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans
se rediturum duos legatos Vticae reliquerat. deinde M.
Cusini Sicilia16, Q. Cassi Hispania. non habeo quid
suspicer: duarum credo provinciarum sortis minus divinas
fuisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 illo ipso Vc: in illo ipso ns: in ipso illo t
2 consulis V
3 carere metu et periculo D
4 nullam... provinciam om. V1
5 vir om. V1
6 maioribus t
7 C. Turranius V: M Anturranius D: M' Turran. Gruter
8 Sp V: P. D
9 M. Vehilius V: vel D
10 C. Cestius Vrsinus: c. estius V: c cesetius cn2: c. cessedius n1st
11 T. cn1s: L. Vn2: om t
12 Annius V: Antonius D (cf. xi. 14) M. Gallius scripsi: M. Antonius codd. (cf. xiii. 26)
13 maluerunt V: metuerunt D
14 semper habebat D
15 Calvisius (-iss- c) D: Celusius V
16 M. Cusini Sicilia V: micus in isio illa c: micus nisi illa t: m. iccius nisi illam ns
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.