previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. hanc igitur occasionem oblatam tenete, per deos immortalis, patres conscripti, et amplissimi orbis terrae consili principes vos1 esse aliquando recordamini. signum date populo Romano consilium vestrum non deesse rei publicae, quoniam ille virtutem suam non defuturam esse profitetur. nihil est quod moneam vos. nemo est tam stultus qui non intellegat, si indormierimus huic tempori, non modo crudelem superbamque dominationem nobis sed ignominiosam etiam et flagitiosam ferendam esse2. [35] Nostis insolentiam Antoni, nostis amicos, nostis totam domum. libidinosis, petulantibus, impuris, impudicis, aleatoribus, ebriis servire, ea summa miseria est3 summo dedecore coniuncta. quod si iamquod di omen avertant!—fatum extremum rei publicae venit, quod gladiatores nobiles faciunt ut honeste decumbant, faciamus nos, principes orbis terrarum gentiumque omnium, ut cum dignitate potius cadamus quam cum ignominia serviamus. [36] nihil est detestabilius dedecore, nihil foedius servitute. ad decus et ad4 libertatem nati sumus: aut haec teneamus aut cum dignitate moriamur. nimium diu teximus quid sentiremus; nunc iam apertum est; omnes patefaciunt5 in utramque partem quid sentiant, quid velint6. sunt impii civespro caritate rei publicae nimium multi, sed7 contra multitudinem8 bene sentientium admodum pauciquorum opprimendorum di immortales incredibilem rei publicae potestatem et fortunam dederunt. ad ea enim praesidia quae habemus iam accedent9 consules summa prudentia, virtute, concordia, multos mensis de populi Romani10 libertate commentati atque meditati. his auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et multum in posterum providentibus, populo Romano consentiente, erimus profecto liberi brevi tempore. iucundiorem autem faciet11 libertatem servitutis recordatio.


1 vos om. D

2 ferendam esse Muretus: ferendẽ V: ferendam c: esse ferendam nst

3 est V, Cus.: om. D

4 et ad V: et D

5 omnes iam D patefaciunt Halm: patefaciunt fecerunt V: patefecerunt D

6 sentiat, quid velit V

7 sed suppl. Lambinus hoc loco: post cives hab. V, om. D

8 pro multitudine D

9 accedent Vc: accedunt nst

10 de populi R. cns: dei publicae V: de r. p. t 12, 15, 16 ut D ter, ita § 39

11 facit Cus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: