1. serius omnino, patres conscripti, quam tempus1 rei publicae
postulabat2, aliquando tamen convocati sumus; quod flagitabam
equidem cotidie, quippe cum bellum nefarium contra
aras et focos, contra vitam fortunasque nostras ab homine
profligato ac perdito non comparari, sed geri iam viderem.
exspectantur Kalendae Ianuariae, quas non exspectat
Antonius qui in provinciam D. Bruti3, summi et singularis
viri, cum exercitu impetum facere conatur; ex qua se instructum
et paratum ad urbem venturum esse minitatur.
[2]
quae est igitur exspectatio aut quae vel minimi4 dilatio
temporis? quamquam enim adsunt Kalendae Ianuariae,
tamen breve tempus longum est imparatis. dies enim
adfert vel5 hora potius, nisi provisum est, magnas saepe
clades; certus autem dies non ut sacrificiis6, sic consiliis
exspectari solet. quod si aut Kalendae Ianuariae fuissent
eo die quo primum ex urbe fugit Antonius, aut eae7 non
essent exspectatae, bellum iam nullum haberemus. auctoritate
enim senatus consensuque populi Romani facile
hominis amentis fregissemus audaciam. quod confido
equidem consules designatos, simul8 ut magistratum inierint,
esse facturos; sunt enim optimo animo, summo consilio,
singulari concordia. mea9 autem festinatio non victoriae
solum avida est sed10 etiam celeritatis.
[3]
quo enim usque
tantum bellum, tam crudele, tam nefarium privatis consiliis
propulsabitur? cur non quam primum publica accedit
auctoritas?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.