previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. [19] sed quid fecit ipse? cum tot edicta proposuisset1, edixit2 ut adesset senatus frequens a. d.3 viii. Kalendas Decembris: eo die ipse non adfuit. at quo modo edixit? haec sunt, ut opinor, verba in extremo: 'si quis4 non adfuerit, hunc5 existimare omnes6 poterunt et interitus mei et perditissimorum consiliorum auctorem fuisse.' quae sunt perdita consilia? an ea quae pertinent7 ad libertatem populi Romani recuperandam? quorum consiliorum Caesari8 me auctorem et hortatorem et esse et fuisse fateor. quamquam ille non eguit consilio cuiusquam, sed tamen currentem, ut dicitur, incitavi. nam interitus quidem tui quis bonus non esset auctor, cum in9 eo salus et vita optimi cuiusque, libertas10 populi Romani dignitasque consisteret? [20] sed cum tam atroci edicto nos concitavisset, cur ipse non adfuit? num putatis11 aliqua re tristi ac severa? vino atque epulis retentus, si12 illae13 epulae potius quam popinae nominandae sunt, diem edicti obire neglexit: in14 ante diem15 iv Kalendas Decembris distulit. adesse in Capitolio iussit; quod in templum ipse nescio qua per Gallorum cuniculum ascendit. convenerunt conrogati et quidem ampli quidam homines sed immemores dignitatis suae. is enim erat dies, ea fama, is qui senatum vocarat ut turpe senatori esset nihil timere. ad eos tamen ipsos qui convenerant ne verbum quidem ausus est facere de Caesare, cum de eo constituisset ad senatum referre: scriptam attulerat consularis quidam sententiam. [21] quid est aliud de eo referre non audere qui contra se consulem exercitum duceret nisi se ipsum hostem iudicare16? necesse erat enim alterutrum17 esse hostem; nec poterat aliter de adversariis ducibus iudicari18. si igitur Caesar hostis, cur consul nihil refert19 ad senatum? sin ille a senatu notandus non fuit, quid potest dicere quin, cum de illo tacuerit, se hostem20 confessus sit? quem in edictis Spartacum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere audet. at in rebus tristissimis quantos excitat risus!


1 proposuisset Naugerius (1): posuisset codd. (cf. iv. 9)

2 edixit Vs: et dixit n: dixit ct

3 a. d. Lambinus: ad codd.

4 qui D

5 hunc om. V1

6 omnes existimare D

7 pertitnenat V1: pertineant Halm

8 Caesari V1: Caes. c: Caesaris V2nst

9 in om. V1

10 et libertas D

11 putastis (-ti V1) V

12 si V: est D: est, si Faernus

13 illae ille V: eae c: ęlea t: alea si (est si s) ns

14 in V1: et V2D

15 ante diem D: ad V

16 se ipsum hostem iudicare nisi post quid est aliud hab. D

17 alterum D

18 iudicari ducibus V (malo numero

19 referat V (peiore numero

20 hostem esse D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: