[12]
non placet M. Antonio consulatus meus. at
placuit P. Servilio, ut eum primum1 nominem ex illius temporis
consularibus qui proxime est mortuus; placuit2
Q. Catulo, cuius semper in hac re publica vivet3 auctoritas;
placuit duobus Lucullis, M. Crasso, Q. Hortensio, C. Curioni,
C. Pisoni, M'. Glabrioni, M'. Lepido4, L. Volcatio5,
C. Figulo, D. Silano, L. Murenae, qui tum erant consules
designati; placuit idem quod consularibus M. Catoni, qui
cum multa vita excedens providit, tum quod te consulem
non vidit. maxime vero consulatum meum Cn. Pompeius
probavit qui, ut me primum6 decedens ex Syria vidit, complexus
et gratulans7 meo beneficio patriam se visurum esse
dixit. sed quid singulos commemoro? frequentissimo
senatui sic placuit ut esset nemo qui mihi non ut parenti
gratias ageret, qui mihi non8 vitam suam, fortunas, liberos,
rem publicam referret acceptam.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.