46.
[117]
cum illo ego te dominandi cupiditate conferre
possum, ceteris vero rebus nullo modo comparandus es1.
sed ex plurimis malis quae ab illo rei publicae sunt inusta
hoc tamen boni est2 quod didicit iam populus Romanus
quantum cuique crederet, quibus se committeret, a quibus
caveret. haec non3 cogitas, neque4 intellegis satis esse viris
fortibus didicisse quam sit re5 pulchrum, beneficio gratum,
fama gloriosum tyrannum occidere? an6, cum illum homines
non tulerint, te ferent?
[118]
certatim posthac, mihi crede, ad
hoc opus curretur neque occasionis tarditas exspectabitur.
respice, quaeso, aliquando rem publicam, M. Antoni,
quibus7 ortus sis, non quibuscum vivas considera: mecum,
ut voles8: redi cum re publica in gratiam. sed de te tu9 videris;
ego de me ipse10 profitebor. defendi rem publicam adulescens,
non deseram11 senex: contempsi Catilinae gladios, non
pertimescam tuos. quin etiam corpus libenter obtulerim,
si repraesentari morte mea libertas civitatis potest, ut aliquando
dolor populi Romani pariat quod iam diu parturit12!
etenim si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo
negavi posse mortem immaturam esse consulari, quanto
verius nunc13 negabo seni? mihi vero, patres conscripti, iam
etiam optanda mors est, perfuncto rebus eis quas adeptus
sum quasque gessi. duo modo haec opto, unum ut14 moriens
populum Romanum liberum relinquam—hoc mihi maius ab
dis immortalibus dari nihil potest—alterum ut ita cuique
eveniat ut de re publica quisque mereatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 es comparandus D
2 boni est V2D: bonis et V1: boni exstitit Koch
3 haec igitur non D
4 neque V: nec D (ita l. 11)
5 re om. D
6 an V: et D
7 respice ... quibus D: respice quaeso aliquibus V med. omissis: respice quaeso aliquando quibus Halm: resipisce q. a. q. Seidler
8 ut voles D: utivles V: uti voles Halm cum re p. redi D
9 tu ipse D
10 ipse V: ipso cns: ipse ipso t
11 deseram sextimescam tuos V1 (e coll. mea) med. omissis, unde extimescam coni. Nohl
12 parturii D
13 nunc Vc: non nt: om. s
14 adeptus ... unum, ut om. V1
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.