previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. [61] venisti Brundisium, in sinum quidem et in complexum tuae mimulae. quid est? num mentior? quam miserum est id negare non posse quod sit turpissimum confiteri! si te municipiorum non1 pudebat, ne veterani quidem exercitus? quis enim miles fuit qui Brundisi illam non viderit? quis qui nescierit venisse eam tibi tot dierum viam2 gratulatum? quis qui non indoluerit tam sero se quam nequam3 hominem secutus esset cognoscere? [62] Italiae rursus percursatio eadem comite mima; in oppida militum crudelis et misera deductio; in urbe auri, argenti maximeque vini foeda direptio. accessit ut Caesare ignaro, cum esset ille Alexandreae, beneficio amicorum eius magister equitum constitueretur. tum existimavit se suo iure cum Hippia vivere et equos vectigalis Sergio mimo tradere; tum sibi non hanc quam nunc male tuetur, sed M. Pisonis domum ubi habitaret legerat4. quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas, quid ereptas proferam? cogebat egestas; quo se verteret non habebat: nondum ei tanta a L. Rubrio, non a L. Turselio hereditas venerat; nondum in Cn. Pompei5 locum multorumque aliorum qui aberant repentinus heres6 successerat. erat7 vivendum latronum ritu, ut tantum haberet, quantum rapere potuisset. [63]

sed haec quae robustioris improbitatis sunt, omittamus: loquamur potius de nequissimo genere levitatis. tu istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate tantum vini in Hippiae nuptiis exhauseras ut tibi necesse esset in populi Romani conspectu vomere postridie. O rem non modo visu foedam sed etiam auditu! si inter cenam in ipsis tuis immanibus illis poculis8 hoc tibi accidisset, quis non turpe duceret9? in coetu vero populi Romani10 negotium publicum gerens11, magister equitum, cui ructare turpe esset, is vomens frustis esculentis vinum redolentibus gremium suum et totum tribunal implevit. sed haec ipse fatetur esse in suis sordibus: veniamus ad splendida12.


1 non om. V

2 viam D: via V: iter obviam Müller

3 quam nequam V: quem D

4 tum ... legerat om. D

5 Cn. om. V

6 herus Jeep

7 erat ei ns

8 et in illis imm. poc. tuis Quintil. viii. 4. 10: atque in ipsis tuis imm. poc. Arusian. K. vii. p. 482

9 duceret Quintil. viii. 4. 10, ix. 4. 107: diceret codd.

10 Romani om. D

11 gerens n2 et Quintil. viii. 4. 8, xi. 3. 39: gens V: regens cett.

12 splendidiora V (malo numero

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: