previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. [71] cui bello1 cum propter timiditatem tuam tum propter libidines defuisti. gustaras civilem sanguinem vel potius exsorbueras; fueras in acie Pharsalica antesignanus; L. Domitium, clarissimum et nobilissimum virum, occideras multosque praeterea2 qui e3 proelio effugerant, quos Caesar, ut non nullos, fortasse servasset4, crudelissime persecutus trucidaras. quibus rebus tantis5 talibus gestis quid fuit causae cur in Africam6 Caesarem non sequerere, cum praesertim belli pars tanta restaret7? itaque quem locum apud ipsum Caesarem post eius ex Africa reditum obtinuisti? quo numero fuisti? cuius tu imperatoris quaestor fueras, dictatoris magister equitum, belli princeps, crudelitatis auctor, praedae socius, testamento8, ut dicebas9 ipse, filius, appellatus es de pecunia quam pro domo, pro hortis, pro sectione debebas. [72] primo respondisti plane ferociter et, ne omnia videar contra te, prope modum aequa et iusta dicebas: 'A me C. Caesar10 pecuniam? cur potius quam ego ab illo? an sine me ille vicit? at ne11 potuit quidem. ego ad illum belli civilis causam attuli; ego leges perniciosas rogavi12; ego arma contra consules imperatoresque populi Romani, contra senatum populumque Romanum, contra deos patrios arasque et focos, contra patriam tuli. num sibi soli vicit? quorum facinus est commune, cur non sit eorum praeda communis?' ius postulabas, sed quid ad rem? [73] plus ille poterat. itaque excussis13 tuis vocibus et ad te et ad praedes tuos milites misit, cum repente a te praeclara illa tabula prolata est14. qui risus hominum15, tantam esse tabulam, tam varias, tam multas possessiones, ex quibus praeter partem Miseni nihil erat quod is qui auctionaretur posset suum dicere. auctionis vero miserabilis aspectus: vestis Pompei non multa eaque maculosa; eiusdem quaedam argentea vasa conlisa, sordidata mancipia, ut doleremus quicquam esse ex illis reliquiis16 quod videre possemus. [74] hanc tamen auctionem heredes L. Rubri decreto Caesaris prohibuerunt. haerebat nebulo: quo se verteret non habebat. quin17 his ipsis18 temporibus domi Caesaris percussor ab isto missus deprehensus dicebatur esse cum sica: de quo Caesar in senatu aperte in te invehens questus est. proficiscitur in Hispaniam Caesar paucis tibi ad solvendum propter inopiam tuam prorogatis diebus. ne tum quidem sequeris. tam bonus gladiator rudem tam cito19? hunc igitur quisquam qui in suis partibus, id est in suis fortunis, tam timidus fuerit20 pertimescat?


1 cur ei bello tum D

2 praeterea om. D

3 e Vc: eo t: de ns

4 servasset Vns: -aret ct

5 tantis ac Schütz

6 quid ... Africam om. V

7 praestaret V

8 testamento Vn: -menti cett.

9 dicebat D

10 C. om. D

11 at ne V: ac ne t: anne cns

12 ego ... rogavi om. V (contra Nonium p. 383)

13 exclusis Manutius

14 prolata est Halm: prolatas V: prolata D

15 hominum V: hominum de te erat D

16 reliquis Vt: reliqui Pluygers

17 quin V: quippe in D

18 eis ipsis coni. Halm

19 cito accepisti D

20 fuerat V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: