28. an tu illa in vestibulo1 rostra2 cum
aspexisti, domum tuam te introire putas3? fieri non potest.
quamvis enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te
et tua4 et tuos nosti. nec vero te umquam neque vigilantem
neque in somnis credo posse mente consistere. necesse
est, quamvis sis, ut es, violentus5 et furens, cum tibi obiecta
sit species singularis viri, perterritum te de somno excitari,
furere etiam saepe vigilantem.
[69]
me quidem miseret parietum
ipsorum atque tectorum. quid enim umquam domus
illa viderat nisi pudicum, quid6 nisi ex optimo more et
sanctissima disciplina? fuit enim ille vir, patres conscripti,
sicuti scitis, cum foris clarus tum domi admirandus, neque
rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis.
huius in sedibus7 pro cubiculis stabula, pro conclavibus
popinae8 sunt. etsi iam negat. nolite quaerere; frugi
factus est: illam suam9 suas res sibi habere iussit, ex duodecim
tabulis clavis10 ademit, exegit. quam porro spectatus
civis, quam probatus! cuius ex omni vita nihil est honestius
quam quod cum11 mima fecit divortium.
[70]
at quam crebro
usurpat: 'et consul et Antonius!' hoc est dicere, et
consul et impudicissimus, et consul et homo12 nequissimus.
quid est enim13 aliud Antonius? nam si dignitas significaretur
in nomine, dixisset, credo, aliquando avus tuus se et14
consulem et Antonium. numquam dixit15. dixisset etiam
conlega meus, patruus tuus, nisi si tu es solus Antonius.
sed omitto ea peccata quae non sunt earum partium propria
quibus tu rem publicam vexavisti: ad ipsas tuas partis
redeo, id est ad civile bellum, quod natum, conflatum, susceptum
opera tua est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 in vestibulo Muretus: in vestibuloa V: vestibula D
2 rostra Orelli: rostra (-an V) spolia codd.: rostra an (vel ac) spolia Graevius
3 fort. putas introire (numeri gratia)
4 et te et tua te (mg. add.) et ei tua V
5 vinolentus n2t
6 quid om. D
7 in aedibus Vrsinus
8 conclavibus popinae Halm: conclavibus popinae triclinis V: tricliniis popinae D
9 illam suam codd. (minimam sup. lin. in h add. m. 1): illam mimam Halm: mimulam suam Cornelissen
10 clavis Vc: clausa cett.
11 cum Vc: om. nst
12 homi V: omnium Nohl
13 est enim Vc: est t: enim est ns
14 se et V: se D
15 numquam dixit D: numquid V: numquid dixit Muretus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.