previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. [28] at quem ad modum me coarguerit homo acutus recordamini. 'Caesare interfecto' inquit 'statim cruentum alte extollens Brutus pugionem Ciceronem nominatim exclamavit atque ei recuperatam libertatem est gratulatus.' cur mihi potissimum? quia1 sciebam? vide ne illa causa fuerit appellandi mei2 quod, cum rem gessisset consimilem rebus eis quas ipse gesseram, me potissimum testatus est se aemulum mearum laudum3 exstitisse. [29] tu autem, omnium stultissime, non4 intellegis, si, id quod me arguis, voluisse interfici Caesarem crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse? quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum? ecquis est igitur exceptis eis qui5 illum regnare gaudebant6 qui illud aut fieri noluerit aut factum improbarit7? omnes ergo8 in culpa. etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem occiderunt: aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit; voluntas nemini. [30] sed stuporem hominis vel dicam pecudis attendite. sic enim dixit: 'Brutus9, quem ego honoris causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamavit: ex quo intellegi debet eum conscium fuisse.' ergo ego sceleratus appellor a te10 quem tu suspicatum aliquid suspicaris; ille11 qui stillantem prae se pugionem tulit, is a te honoris causa nominatur? esto; sit in verbis tuis hic stupor: quanto in rebus sententiisque maior? constitue hoc, consul, aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni, reliquorum quam velis esse causam; edormi crapulam, inquam, et exhala. an faces admovendae sunt quae12 excitent tantae causae indormientem? numquamne intelleges statuendum tibi esse utrum illi qui istam rem gesserunt homicidaene13 sint an vindices libertatis?


1 quia Graevius: qui codd.: quod Ferrarius

2 mei V: me D

3 laudium V

4 non illud non Cus.

5 te excepto is qui D: te excepto et iis qui Gruter

6 gaudebat D

7 improbavit V

8 ergo V: enim D

9 M. Brutus D

10 a te D: ante V: abs te coni. Halm

11 ille (vel is) del. Gruter

12 quae te V2D

13 homicidaene c: -ne om. Vt (-e rei ns

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: