27. in
eius igitur viri1 copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat
gaudio persona de mimo, modo egens, repente dives. sed,
ut est apud poetam nescio quem 'male parta male dilabuntur.'
[66]
incredibile ac simile portenti est quonam modo illa
tam multa quam paucis non dico mensibus sed diebus
effuderit. maximus vini numerus fuit, permagnum optimi
pondus argenti, pretiosa vestis, multa et lauta supellex et
magnifica multis locis, non illa quidem luxuriosi hominis,
sed tamen abundantis. Horum paucis diebus nihil erat.
quae Charybdis tam vorax2?
[67]
Charybdin3 dico? quae si
fuit4, animal unum fuit: Oceanus, me dius fidius, vix videtur
tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam
cito absorbere potuisse. nihil erat clausum, nihil obsignatum,
nihil scriptum. apothecae totae nequissimis hominibus
condonabantur; alia mimi rapiebant, alia mimae;
domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum; totos dies
potabatur atque id locis pluribus; suggerebantur etiam
saepe5—non enim semper iste felix—damna aleatoria; conchyliatis
Cn. Pompei peristromatis servorum in cellis lectos
stratos6 videres. quam ob rem desinite mirari haec tam
celeriter esse consumpta. non modo unius patrimonium
quamvis amplum, ut illud fuit, sed urbis et regna celeriter
tanta nequitia devorare potuisset. at idem aedis etiam et
hortos.
[68]
O audaciam immanem! tu etiam7 ingredi illam
domum ausus es, tu illud sanctissimum limen intrare, tu
illarum aedium dis penatibus os impurissimum8 ostendere?
quam domum aliquamdiu nemo aspicere poterat, nemo
sine lacrimis praeterire, hac te in domo tam diu deversari9
non pudet? in qua, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi
potest esse iucundum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 viri om. D
2 tam vorax, tam inexplebilis Cus.
3 Charybdin Quintil. viii. 6. 70: Charybdim V: Caribdin D
4 animal unum fuit V, Seneca Suasor. vi. 5: anim. fuit unum Servius ad Aen. iii. 420: fuit anim. unum cns, Quintil.: fuit unum anim t
5 ipse D
6 stratos lectos Quintil. viii. 4. 25
7 etiam om. D
8 importunissimum D
9 diversari D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.