45.
[115]
recordare igitur1 illum, M. Antoni, diem quo dictaturam
sustulisti; pone ante oculos laetitiam senatus populique
Romani; confer cum hac nundinatione2 tua tuorumque:
tum intelleges quantum inter laudem et lucrum3 intersit.
sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore
suavitatem cibi non sentiunt, sic libidinosi, avari, facinerosi
verae laudis gustatum4 non habent. sed si te laus adlicere
ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a foedissimis
factis potest avocare? iudicia non metuis: si propter
innocentiam, laudo; sin propter vim, non intellegis, qui
isto modo iudicia non timeat, ei quid5 timendum sit?
[116]
quod
si non metuis viros fortis egregiosque civis, quod a corpore
tuo prohibentur armis, tui te, mihi crede, diutius non ferent.
quae est autem vita6 dies et noctes timere7 a suis? Nisi vero
aut maioribus habes beneficiis obligatos quam ille quosdam
habuit ex eis a quibus est interfectus, aut tu es ulla re cum eo8
comparandus. fuit in illo ingenium, ratio, memoria, litterae,
cura9, cogitatio, diligentia; res bello gesserat, quamvis rei
publicae calamitosas, at tamen magnas; multos annos
regnare meditatus, magno labore, magnis10 periculis quod
cogitarat11 effecerat; muneribus, monumentis, congiariis, epulis
multitudinem imperitam delenierat12; suos praemiis, adversarios
clementiae specie devinxerat. quid multa? attulerat13 iam
liberae civitati partim metu partim patientia consuetudinem
serviendi.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 igitur om. D
2 hac nundinatione Lambinus (hac immani nund. A. Augustinus): hac in manum latione V: nũmatione D
3 laudem et lucrum D: lucrum et laudem V (peiore numero)
4 gustatum Vc: gustum nst
5 intellegeris qui ... et quid V1: intellegis ei qui ... quid V2D: corr. Muretus
6 vita Vc: multas nst
7 timere ct: timer V1: timeri V2ns
8 eo V: illo D
9 litterae, cura Vc: litteratura nst
10 magnis D: magmultis V1: multis V2
11 cogitabat V
12 delenierat Garatoni: deleniebat V: lenierat D
13 quid ... attulerat om. V1
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.