44.
[112]
hunc1 unum diem, unum, inquam, hodiernum
diem, hoc punctum temporis, quo loquor, defende, si
potes. cur armatorum corona senatus saeptus est, cur me
tui satellites cum gladiis audiunt, cur valvae Concordiae non
patent, cur homines omnium gentium maxime barbaros,
Ituraeos2, cum sagittis deducis in forum? praesidi sui causa
se facere dicit. non3 igitur miliens perire est melius quam
in sua civitate sine armatorum praesidio non posse vivere?
sed nullum est istuc, mihi crede, praesidium: caritate te4 et
benevolentia civium saeptum oportet esse, non armis.
eripiet et5 extorquebit tibi ista populus Romanus,
[113]
utinam
salvis nobis! sed quoquo modo nobiscum egeris, dum istis
consiliis uteris, non potes, mihi crede, esse diuturnus.
etenim ista tua minime avara coniunx quam ego sine contumelia
describo nimium diu debet populo Romano tertiam
pensionem. habet populus Romanus ad quos gubernacula
rei publicae6 deferat: qui ubicumque terrarum sunt, ibi
omne est rei publicae praesidium vel potius ipsa res publica,
quae se adhuc tantum modo ulta7 est, nondum recuperavit.
habet quidem certe res publica adulescentis nobilissimos
paratos defensores. quam volent illi cedant otio consulentes;
tamen a re publica revocabuntur. et nomen pacis dulce
est et ipsa res salutaris; sed inter pacem et servitutem plurimum
interest. pax est tranquilla libertas, servitus postremum
malorum omnium, non modo bello sed morte etiam
repellendum8.
[114]
quod si se ipsos illi nostri liberatores e conspectu
nostro abstulerunt, at exemplum facti reliquerunt.
illi quod nemo fecerat fecerunt. Tarquinium Brutus bello
est persecutus, qui tum rex fuit cum esse Romae9 licebat;
Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius propter suspicionem
regni appetendi sunt necati: hi primum10 cum gladiis non in
regnum appetentem, sed in regnantem impetum fecerunt.
quod cum ipsum factum per se praeclarum est atque
divinum11, tum expositum ad imitandum est12, praesertim cum
illi eam gloriam consecuti sint quae vix caelo capi posse
videatur. etsi enim satis in ipsa conscientia pulcherrimi
facti fructus erat, tamen mortali13 immortalitatem non arbitror14
contemnendam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 hunc post diem add. D
2 Ituraeos del. O. Müller
3 nonne D
4 te om. D
5 et Vc: om. nst
6 rei p. D
7 ulta b: vita Vt: victa ns
8 repellenda Isid. Origg. ii. 29. 13
9 Romae Muretus: Roma te V (-ae. tę. V2): Romae regem D
10 primum V: primi D
11 est atque div. V: atque div. est D
12 est V: si n1s2: sit c: sic n2: sed s1: om. t
13 mortali mortali immortali V: om. D
14 arbitror esse V (malo numero)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.