41. at quam multos dies in ea
villa turpissime es1 perbacchatus! ab hora tertia bibebatur,
ludebatur, vomebatur. O tecta ipsa misera, 'quam dispari
domino'—quamquam quo modo iste dominus—sed tamen
quam ab2 dispari tenebantur! studiorum enim suorum M.3
Varro voluit illud4, non libidinum deversorium.
[105]
quae in illa
villa antea5 dicebantur, quae cogitabantur6, quae litteris mandabantur!
iura populi Romani, monumenta maiorum, omnis
sapientiae ratio omnisque doctrinae7. at vero te inquilino
—non enim domino—personabant omnia vocibus ebriorum,
natabant pavimenta vino, madebant parietes, ingenui pueri
cum meritoriis, scorta inter matres familias versabantur.
Casino8 salutatum veniebant, Aquino, Interamna: admissus
est nemo. iure id quidem; in homine enim turpissimo
obsolefiebant9 dignitatis insignia.
[106]
cum inde Romam proficiscens
ad Aquinum accederet, obviam ei processit, ut
est frequens municipium, magna sane multitudo. at iste
operta lectica latus per oppidum est10 ut mortuus. stulte
Aquinates: sed tamen in via habitabant. quid Anagnini?
qui, cum essent devii11, descenderunt ut istum, tamquam si
esset consul12, salutarent. incredibile dictu13, sed14 inter omnis
constabat neminem esse resalutatum, praesertim cum duos
secum Anagninos haberet, mustelam et Laconem, quorum
alter gladiorum15 est princeps, alter poculorum.
[107]
quid ego
illas istius minas contumeliasque commemorem quibus
invectus est in Sidicinos, vexavit Puteolanos, quod
C. Cassium et16 Brutos patronos adoptassent? Magno quidem
studio, iudicio, benevolentia, caritate, non, ut te et Basilum,
vi et armis, et alios vestri similis quos clientis nemo habere
velit, non modo illorum cliens esse17.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 es V: est ct: om. ns
2 a D
3 M. om. V1
4 illud V: esse s: esse illud cnt, fort. recte
5 ante D
6 quae cogitabantur om. D
7 doctrina D
8 Casilino D
9 obsolefiebant V: obsolefaciebant c: obsolebant nst
10 est per oppidum D
11 devii V: devia ei c: devii (-via t) obviam ei nst
12 consul V2D: colem V1: consulem Faernus
13 dictum V: dictu est Ferrarius
14 sed cú uinus add. V: et simul unũ cinus add c, et sermulcinus add. t: simul add. ns: sum vicinus Madvig (corruptelas ex uicinus ortas esse arbitror, cf. ad l. 1 et xiv. 13)
15 gladiatorum D
16 et V: quod D
17 esse illorum cliens D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.