previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. [102] sed ad iter Italiamque redeamus. deduxisti coloniam Casilinum, quo Caesar ante deduxerat. consuluisti me per litteras de Capua tu quidem, sed idem de Casilino respondissem1: possesne ubi colonia esset, eo coloniam novam iure deducere. negavi in eam coloniam quae esset2 auspicato deducta, dum esset incolumis, coloniam novam iure deduci: colonos novos ascribi posse rescripsi. tu autem insolentia elatus omni auspiciorum iure turbato Casilinum coloniam deduxisti, quo erat paucis annis ante deducta, ut vexillum tolleres3, ut aratrum4 circumduceres; cuius quidem vomere portam Capuae paene perstrinxisti, ut florentis coloniae territorium minueretur. [103] ab hac perturbatione religionum advolas in M. Varronis, sanctissimi atque integerrimi viri, fundum Casinatem. quo iure, quo ore? 'eodem,' inquies 'quo in heredum L. Rubri, quo in heredum L. Turseli praedia, quo in reliquas innumerabilis possessiones.' et si ab hasta, valeat hasta5, valeant tabulae, modo Caesaris, non tuae, quibus debuisti, non quibus tu te6 liberavisti. Varronis quidem Casinatem fundum quis venisse dicit, quis hastam istius venditionis vidit, quis vocem praeconis audivit? misisse te7 dicis Alexandream qui emeret a Caesare; ipsum enim exspectare magnum fuit. [104] quis vero audivit umquamnullius autem salus curae pluribus fuitde fortunis Varronis rem ullam esse detractam? quid? si8 etiam scripsit ad te Caesar ut redderes, quid satis potest dici de tanta impudentia? Remove gladios parumper illos quos videmus: iam intelleges aliam causam esse hastae Caesaris, aliam confidentiae et temeritatis tuae. non enim te dominus modo illis sedibus9 sed quivis amicus, vicinus10, hospes, procurator arcebit.


1 respondisset V

2 quae est D

3 tolleres V, Schol. Cruq. ad Hor. Od. i. 16. 21: videres D

4 ut aratr. Vc: et aratr. nst, Schol. Cruq.

5 valeat hasta om. D

6 tute te D

7om. V

8 quid si D: quod V

9 aedibus Pluygers

10 vicinus variam lectionem vicinus in mg. archetypi fuisse arbitror: cf. l. 22 et ad xiv. 13

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: