previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5.

sed cum mihi, patres conscripti, et pro me aliquid et in M. Antonium multa dicenda sint, alterum peto a vobis ut me pro me dicentem benigne, alterum ipse efficiam ut, contra illum cum dicam, attente audiatis. simul illud oro: si meam cum in omni vita tum in dicendo moderationem modestiamque cognostis, ne me hodie, cum isti, ut provocavit, respondero1, oblitum esse putetis mei. non tractabo ut consulem: ne ille quidem me ut consularem. etsi ille nullo modo consul2, vel quod ita vivit vel quod ita rem publicam gerit vel quod ita factus est; ego sine ulla controversia consularis. [11] Vt igitur intellegeretis qualem ipse se consulem3 profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. qui consulatus verbo meus, patres conscripti, re vester fuit. quid enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi ex huius ordinis consilio, auctoritate, sententia? haec tu homo sapiens, non solum eloquens, apud eos quorum consilio sapientiaque gesta sunt ausus es vituperare? quis autem meum consulatum praeter te et P. Clodium4 qui vituperaret inventus est? cuius quidem tibi fatum, sicuti C. Curioni5, manet, quoniam id domi6 tuae est quod fuit illorum utrique fatale. [12] non placet M. Antonio consulatus meus. at placuit P. Servilio, ut eum primum7 nominem ex illius temporis consularibus qui proxime est mortuus; placuit8 Q. Catulo, cuius semper in hac re publica vivet9 auctoritas; placuit duobus Lucullis, M. Crasso, Q. Hortensio, C. Curioni, C. Pisoni, M'. Glabrioni, M'. Lepido10, L. Volcatio11, C. Figulo, D. Silano, L. Murenae, qui tum erant consules designati; placuit idem quod consularibus M. Catoni, qui cum multa vita excedens providit, tum quod te consulem non vidit. maxime vero consulatum meum Cn. Pompeius probavit qui, ut me primum12 decedens ex Syria vidit, complexus et gratulans13 meo beneficio patriam se visurum esse dixit. sed quid singulos commemoro? frequentissimo senatui sic placuit ut esset nemo qui mihi non ut parenti gratias ageret, qui mihi non14 vitam suam, fortunas, liberos, rem publicam referret acceptam.


1 respondero V: -deo t: -debo cns

2 est consul D

3 consulem Vn2: consul cett.

4 te et P. Clod. Muretus: te P. aut Clod. V: P. Clod. D: te Publiumque Clod. P. R. Müller

5 C. Curioni V (C. om. V1): C. Curionem D

6 domi st et Arusian. K. vii. p. 491: domui c: domu n: domus V

7 primo D

8 placuitque L. D

9 vivit D

10 M'. Lepido ante C. Pisoni habent D

11 Volcatio cns: Vulcatio Vt

12 ut me primum Vcn2: ut te primum n1s: ut primum te t

13 congratulans c

14 non mihi D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: