previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. [34] sed unam rem vereor ne non probes: si enim fuissem1, non solum regem sed etiam regnum de re publica sustulissem; et, si meus stilus ille fuisset, ut dicitur, mihi crede, non solum unum actum sed totam fabulam confecissem. quamquam si interfici Caesarem voluisse crimen est, vide, quaeso, Antoni, quid tibi futurum sit, quem et Narbone hoc consilium cum C. Trebonio2 cepisse notissimum est et ob eius consili societatem, cum interficeretur Caesar, tum te a Trebonio vidimus sevocari. ego autemvide3 quam tecum agam non4 inimicequod bene cogitasti aliquando, laudo; quod non indicasti, gratias ago; quod non fecisti, ignosco. [35] virum5 res illa quaerebat. quod si te in iudicium quis adducat usurpetque illud Cassianum, 'cui bono fuerit,' vide, quaeso, ne haereas. quamquam illud quidem fuit, ut tu dicebas6, omnibus bono qui servire nolebant, tibi tamen praecipue qui non modo non servis sed etiam regnas; qui maximo te aere alieno ad aedem Opis liberavisti7; qui per easdem tabulas innumerabilem pecuniam dissipavisti; ad quem e domo Caesaris tam multa delata sunt; cuius domi8 quaestuosissima est falsorum commentariorum et chirographorum officina, agrorum, oppidorum9, immunitatium10, vectigalium flagitiosissimae nundinae. [36] etenim quae res egestati et aeri alieno tuo praeter mortem Caesaris subvenire potuisset? nescio quid conturbatus esse11 videris: num quid subtimes ne ad te hoc crimen pertinere videatur? libero te metu: nemo credet umquam; non est tuum de re publica bene mereri; habet istius pulcherrimi facti clarissimos viros res publica auctores; ego te tantum gaudere dico, fecisse non arguo. respondi maximis criminibus: nunc12 etiam reliquis respondendum est.


1 in eo fuissem coni. Müller: regnum etiam D

2 C. om. V1

3 video D

4 non om. V

5 virum Vcn2: verum n1st

6 illud fuit tu ut dicebas quidem V

7 liberasti n: liberabis V

8 domus D

9 officina ... oppidorum om. V

10 immunitas c: -tatis nst

11 mihi esse D

12 nunc ed. R: num Vcns: tunc t

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: