previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. non dissimulat, patres conscripti: apparet esse commotum; sudat, pallet. Quidlibet, modo ne nauseet1, faciat quod in porticu Minucia fecit. quae potest esse turpitudinis tantae defensio? cupio audire, ut videam ubi rhetoris sit2 tanta merces, ubi campus Leontinus appareat3. [85] sedebat in rostris conlega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus. escendis4, accedis ad sellamita eras Lupercus ut te consulem esse meminisse deberesdiadema ostendis. gemitus toto foro. Vnde diadema? non enim abiectum sustuleras, sed attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. tu diadema imponebas cum plangore populi; ille cum plausu reiciebat5. tu ergo unus, scelerate, inventus es qui cum auctor regni esses, eumque quem6 conlegam habebas dominum habere velles, idem temptares quid populus Romanus ferre et pati posset. at etiam misericordiam captabas: [86] supplex te ad pedes abiciebas7. quid petens? ut servires? tibi uni peteres qui ita a puero vixeras ut omnia paterere, ut facile servires8; a nobis populoque Romano mandatum id certe non habebas. O praeclaram illam eloquentiam tuam, cum es nudus contionatus! quid hoc turpius, quid foedius, quid suppliciis omnibus dignius? num exspectas dum te stimulis fodiamus9? haec te, si ullam partem habes sensus, lacerat, haec cruentat oratio. vereor ne imminuam summorum virorum gloriam; dicam tamen dolore commotus. quid indignius quam vivere10 eum qui imposuerit diadema, cum omnes fateantur iure interfectum esse qui abiecerit? [87] at etiam ascribi iussit in fastis ad Lupercalia: C. Caesari, dictatori perpetuo, M. Antonium11 consulem populi iussu regnum detulisse; Caesarem uti noluisse. iam iam minime miror te otium perturbare; non modo urbem odisse sed etiam lucem; cum perditissimis latronibus non solum de12 die sed etiam in diem bibere13. Vbi enim tu in pace consistes? qui locus tibi in legibus et in iudiciis esse potest, quae tu, quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? ideone L. Tarquinius exactus14, Sp. Cassius, Sp. Maelius15, M. Manlius necati ut multis post saeculis a M. Antonio, quod fas non est, rex Romae constitueretur?


1 nauseet nausiet codd: del. Cobet

2 sit om. D

3 ubi ... appareat D: id est ubi ... appareat V: del. Campe (cf. Zielinski p. 213)

4 ascendis D

5 reiciebat Vn2s1: recipiebat cn1s2: accipiebat t

6 eumque quem c: eum quem cett. collegam Vc: collegam regni nst

7 abic. cn2t: obic. n1s: eic. V

8 ut facile servires del. Cobet

9 fodiamus Vc: fodiam nst

10 quid indignius quam vivere V: nonne indignus tu tueri D

11 M. om. V

12 de om. V

13 bibere Müller, alii (cf. § 104): vivere codd.

14 exactus est Madvig

15 Sp. (ante Maelius) n2, ed. R: om. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: