31.
[77]
at videte levitatem hominis1.
cum hora diei decima fere ad Saxa rubra venisset, delituit
in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad
vesperum2; inde cisio celeriter ad urbem advectus domum
venit capite3 involuto4. ianitor, 'quis tu?' 'A Marco tabellarius.'
confestim ad eam deducitur5 cuius causa venerat,
eique epistulam tradidit. quam cum illa legeret flens—erat
enim scripta amatorie6; caput autem litterarum7 sibi cum
illa mima posthac nihil futurum; omnem se amorem abiecisse
illim8 atque in hanc transfudisse—cum mulier fleret
uberius, homo misericors ferre non potuit, caput aperuit,
in collum invasit. O hominem nequam! quid enim aliud
dicam? magis proprie nihil9 possum dicere. ergo, ut te
catamitum, nec opinato cum te10 ostendisses, praeter spem
mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam
multorum dierum metu perturbasti?
[78]
et domi quidem
causam amoris habuisti11, foris etiam turpiorem ne L. Plancus
praedes tuos12 venderet. productus autem in contionem a
tribuno plebis cum respondisses te rei tuae causa venisse,
populum etiam dicacem in te reddidisti. sed nimis multa
de nugis: ad maiora veniamus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 hominis V et Gell. vi. 11. 6: om. D
2 vesperum D et Gell.: vesperam V
3 capite codd.: ore Gell.
4 involuto D et Gell.: obvol. V
5 deducitur D et Gell.: om. V
6 scripta amat. V et Gell.: amat. scripta D (am. causa script. t)
7 litt. hoc erat Gell.
8 illim Lambinus: illinon V: illic ct: illinc ns
9 nihili Reid
10 cum te V: cum D: cum os Cobet
11 habuit codd.: corr. Ferrarius
12 suos h
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.