previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. [75] profectus est aliquando tandem1 in Hispaniam; sed tuto, ut ait, pervenire non potuit. quonam modo igitur Dolabella pervenit? aut non suscipienda fuit ista causa, Antoni, aut, cum suscepisses, defendenda usque ad extremum. ter depugnavit Caesar cum civibus, in Thessalia, Africa, Hispania. omnibus adfuit his pugnis Dolabella; in2 Hispaniensi etiam volnus accepit. si de meo iudicio quaeris, nollem; sed tamen consilium a primo reprehendendum, laudanda constantia. tu vero quid es? Cn. Pompei liberi tum3 primum patriam repetebant. esto, fuerit haec partium causa communis. repetebant praeterea deos patrios4, aras, focos, larem suum familiarem, in quae tu invaseras5. haec cum peterent6 armis ei7 quorum erant legibusetsi in rebus iniquissimis quid potest esse aequi?—tamen quem erat aequissimum contra Cn. Pompei liberos pugnare8? quem? te sectorem. [76] an ut tu9 Narbone mensas hospitum convomeres10 Dolabella pro te in Hispania dimicaret?

qui vero Narbone reditus! etiam11 quaerebat cur ego ex ipso cursu tam subito revertissem. exposui nuper, patres conscripti, causam reditus mei. volui, si possem, etiam ante Kalendas Ianuarias prodesse rei publicae. nam, quod quaerebas quo modo redissem, primum luce, non tenebris; deinde cum calceis et toga, nullis nec Gallicis12 nec lacerna. at etiam aspicis me et quidem, ut videris, iratus. ne tu iam mecum in gratiam redeas, si scias quam me pudeat nequitiae tuae, cuius te ipsum non pudet. ex omnium omnibus flagitiis nullum turpius vidi, nullum13 audivi. qui magister equitum fuisse tibi viderere, in proximum annum consulatum peteres vel potius rogares, per14 municipia coloniasque Galliae, a15 qua nos tum16 cum consulatus petebatur, non rogabatur, petere consulatum solebamus, cum Gallicis et lacerna cucurristi.


1 tandem aliquando D

2 in ns: om. Vct

3 liberi tum V: liberam c: liberi nst

4 patrios Faernus: partios V: proprios t: penates patrios cns

5 in quencumque inv. V

6 peterent Vns: repeterent ct

7 ei t: ii V: hi ns: eius c

8 tamen erat aequissimum contra Cn. P. liberos Cn. P. pugnare (te add. c) sectorem D

9 ut tu scripsi: tutu V: ut n: tu cst: cum Servius K. iv. 416: cum tu Klotz

10 convomeres V: cum vomeres cns: cum convom. t

11 etiam V: ẽ (ei' c) iam ct: et tamen ns

12 Gallicis Gellius xiii. 22. 6: caligis codd. (ita mox), Rufinianus Rhet. p. 40

13 turpius vidi nullum om. V

14 is (add. qui ns) per D

15 a D: om. V: e Halm

16 nostum V: nostrum c: nostrin t: noster ns

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: