42. interea dum tu abes,
qui dies ille conlegae tui fuit1, cum illud quod venerari solebas
bustum in foro evertit? qua re tibi nuntiata, ut constabat
inter eos qui una fuerunt concidisti. quid evenerit
postea nescio—metum credo valuisse et arma—conlegam
quidem de caelo detraxisti effecistique2 non tu quidem etiam
nunc ut similis3 tui, sed certe ut dissimilis esset sui.
[108]
qui
vero inde reditus4 Romam, quae perturbatio totius urbis!
memineramus Cinnam5 nimis potentem, Sullam postea dominantem,
modo Caesarem regnantem videramus. erant
fortasse gladii, sed6 absconditi nec ita multi. ista vero quae
et quanta barbaria est! agmine quadrato cum gladiis
sequuntur; scutorum lecticas7 portari videmus. atque his
quidem iam inveteratis, patres conscripti, consuetudine
obduruimus. Kalendis Iuniis cum in senatum, ut erat
constitutum, venire vellemus, metu perterriti repente diffugimus.
[109]
at iste, qui senatu non egeret, neque desideravit
quemquam et8 potius discessu nostro laetatus est statimque
illa mirabilia facinora effecit. qui chirographa Caesaris
defendisset lucri sui causa, is leges Caesaris easque praeclaras,
ut rem publicam concutere posset, evertit. numerum
annorum provinciis prorogavit; idemque, cum actorum
Caesaris defensor esse deberet, et in publicis9 et in privatis
rebus acta Caesaris rescidit. in publicis nihil est lege
gravius; in privatis firmissimum est testamentum. leges
alias sine promulgatione sustulit, alias ut tolleret promulgavit.
testamentum inritum fecit, quod etiam infimis
civibus semper obtentum est. signa, tabulas, quas populo
Caesar una cum hortis legavit, eas hic partim in hortos
Pompei deportavit, partim in villam Scipionis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.