previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. [97] quid ego de commentariis infinitis, quid de innumerabilibus chirographis loquar? quorum etiam institores1 sunt qui ea tamquam gladiatorum libellos palam venditent. itaque tanti acervi nummorum apud istum construuntur ut iam expendantur, non numerentur pecuniae. at quam caeca avaritia est! nuper fixa tabula est qua civitates locupletissimae Cretensium vectigalibus2 liberantur, statuiturque ne post M. Brutum pro consule3 sit Creta provincia. tu mentis4 compos, tu non constringendus? an5 Caesaris decreto Creta post M. Bruti decessum potuit liberari, cum Creta nihil ad Brutum Caesare vivo pertineret? at huius venditione decretine nihil actum putetisprovinciam Cretam perdidistis. omnino nemo ullius rei fuit emptor cui defuerit6 hic venditor. [98] et de exsulibus legem quam fixisti Caesar tulit? nullius insector calamitatem: tantum queror, primum eorum reditus inquinatos7 quorum causam Caesar dissimilem8 iudicarit; deinde nescio cur non reliquis9 idem tribuas: neque enim plus quam tres aut quattuor reliqui sunt. qui simili in calamitate sunt10, cur tua misericordia non simili fruuntur, cur eos habes in loco patrui? de quo ferre, cum de reliquis ferres, noluisti: quem etiam ad censuram petendam impulisti, eamque petitionem comparasti quae et risus hominum et querelas moveret. cur autem ea comitia non habuisti? [99] an quia11 tribunus plebis sinistrum fulmen nuntiabat? cum12 tua quid interest, nulla auspicia sunt; cum13 tuorum, tum fis14 religiosus. quid? eundem in vii viratu15 nonne destituisti? intervenit enim cui metuisti, credo, ne salvo capite negare non posses. omnibus eum contumeliis onerasti quem patris loco, si ulla in te pietas esset, colere debebas. filiam eius, sororem tuam, eiecisti, alia condicione quaesita et ante perspecta. non est satis: probri insimulasti pudicissimam feminam. quid est quod addi possit? contentus eo non fuisti: frequentissimo senatu Kalendis Ianuariis sedente patruo hanc tibi esse cum Dolabella causam odi dicere ausus es16 quod ab eo sorori et uxori tuae stuprum esse oblatum17 comperisses. quis interpretari potest, impudentiorne qui in senatu, an improbior qui in Dolabellam, an impurior qui patre18 audiente, an crudelior qui in illam miseram tam spurce, tam impie dixeris?


1 institores Pantagathus: imitatores VD

2 vectigalibus om D

3 pro consule Halm: pro cons. (cos. V) codd.

4 mentis es V2D

5 an Naugerius (1): in codd., fort. num

6 defuit V

7 inquinatos aequatos Camerarius

8 dissimilem Caesar D

9 reliquis non D

10 calamitate sunt Faernus: calamitates at V: calamitate fuerint D

11 an quia D: aut qua V fulmen sin. D

12 cum om. cns

13 cum om. D

14 sis D

15 septem viratu codd., ita fere semper, sed v. 33, vii. virum hab. V eui Madvig: cũ V: quem D

16 ausus dicere es D

17 oblatum esse ns, ed. R

18 patre D et Priscian. K. ii. p. 93: patruo V, Cus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: