previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. si, ut1 ex litteris quae recitatae sunt, patres conscripti, sceleratissimorum hostium exercitum caesum fusumque2 cognovi, sic, id quod et omnes maxime optamus et ex3 ea victoria quae parta est consecutum arbitramur, D. Brutum egressum iam Mutina esse4 cognossem5, propter cuius periculum ad saga issemus, propter eiusdem salutem redeundum ad pristinum vestitum sine ulla dubitatione censerem. ante vero quam sit ea res quam avidissime civitas exspectat adlata, laetitia frui6 satis est maximae praeclarissimaeque pugnae; reditum ad vestitum confectae victoriae reservate7. [2] confectio autem huius belli est D. Bruti salus. quae autem est ista sententia ut in hodiernum diem vestitus mutetur, deinde cras sagati prodeamus? nos vero cum semel ad eum quem cupimus optamusque vestitum redierimus, id agamus ut eum in perpetuum retineamus. nam hoc quidem cum turpe est, tum ne dis quidem immortalibus gratum, ab eorum aris ad quas togati adierimus, ad saga sumenda discedere. [3] atque animadverto, patres conscripti, quosdam huic favere sententiae quorum ea mens idque consilium est ut, cum videant gloriosissimum illum D. Bruto futurum diem quo die propter eius salutem redierimus, hunc ei fructum eripere cupiant, ne memoriae posteritatique prodatur propter unius civis periculum populum Romanum ad saga isse, propter eiusdem salutem redisse ad togas. tollite hanc: nullam tam pravae sententiae causam reperietis. vos vero, patres conscripti, conservate auctoritatem vestram, manete in sententia, tenete vestra memoria quod saepe ostendistis, huius totius belli in unius viri fortissimi et maximi vita positum esse discrimen.


1 si ut h: sicut cett.

2 fusum caesumque Nonius p. 312

3 et ex Naugerius (1): ex codd.

4 esse si hosv

5 cognossem b: cognovissem cett.

6 laetitia frui b: laetitiae risus (rursus s1) cett.

7 reservate hv: reservare bos: servare t

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: