previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. qua enim in urbe tam immanis Hannibal capta quam in Parma surrepta Antonius? nisi forte huius coloniae et ceterarum in quas eodem est animo non est hostis putandus. [10] si vero coloniarum et municipiorum sine ulla dubitatione hostis est, quid tandem huius censetis urbis quam ille ad explendas1 egestates latrocini sui concupivit, quam iam peritus metator et callidus decempeda sua Saxa diviserat? recordamini, per deos immortalis! patres conscripti, quid hoc biduo timuerimus a domesticis hostibus2 rumoribus improbissimis dissipatis. quis liberos, quis coniugem aspicere poterat sine fletu? quis domum, quis tecta, quis larem familiarem? aut foedissimam mortem omnes aut miserabilem fugam cogitabant. haec a quibus timebantur, eos hostis appellare dubitamus? gravius si quis attulerit nomen, libenter adsentiar: hoc volgari contentus vix sum, leviore non utar. [11]

itaque cum supplicationes iustissimas ex eis litteris quae recitatae sunt decernere debeamus, Serviliusque decreverit, augebo omnino numerum dierum, praesertim cum non uni, sed tribus ducibus sint decernendae. sed hoc primum faciam ut imperatores3 appellem eos quorum virtute, consilio, felicitate maximis periculis servitutis atque interitus liberati sumus. etenim cui viginti his annis supplicatio decreta est ut non imperator appellaretur aut minimis rebus gestis aut plerumque nullis? quam ob rem aut supplicatio ab eo qui ante dixit decernenda non fuit aut usitatus honos pervolgatusque tribuendus eis quibus etiam novi singularesque debentur.


1 explendas bo: expiandas htv

2 hostibus id est, qui intra moenia hostes sunt add. codd., del. Ferrarius

3 imperat. hoc loco suppl. Poggius, post sumus hab. b (e coll. mea): om. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: