6.
[15]
cum, ut scitis, hoc triduo vel quadriduo tristis a
Mutina fama manaret, inflati laetitia atque insolentia impii
cives unum se in locum, ad illam curiam furiis1 potius suis
quam rei publicae infelicem congregabant. ibi cum consilia
inirent de caede nostra partirenturque inter se qui Capitolium,
qui rostra2, qui urbis portas occuparent, ad me concursum
futurum civitatis putabant. quod ut cum invidia
mea fieret et cum vitae etiam periculo, famam istam fascium
dissipaverunt; fascis ipsi ad me delaturi fuerunt. quod
cum esset quasi mea voluntate factum, tum in me impetus3
conductorum hominum quasi in tyrannum parabatur; ex
quo caedes esset vestrum omnium consecuta. quae4 res
patefecit, patres conscripti, sed suo tempore totius5 huius
sceleris fons aperietur.
[16]
itaque P. Apuleius, tribunus plebis,
meorum omnium consiliorum periculorumque iam inde a
consulatu meo testis, conscius, adiutor, dolorem ferre non
potuit doloris mei: contionem habuit maximam populo
Romano unum atque idem sentiente. in qua contione
cum me pro summa nostra coniunctione et familiaritate
liberare suspicione fascium vellet, una voce cuncta contio
declaravit nihil esse a me umquam de re publica nisi optime
cogitatum. post hanc habitam contionem duabus tribusve
horis optatissimi nuntii et litterae venerunt: ut idem dies
non modo iniquissima me invidia liberarit6 sed etiam celeberrima
populi Romani gratulatione auxerit.
[17]
haec interposui, patres conscripti, non tam ut pro me
dixerim7—male enim mecum ageretur, si parum vobis essem
sine defensione purgatus—quam ut quosdam nimis ieiuno
animo et angusto monerem, id quod semper ipse fecissem,
uti excellentium civium virtutem imitatione dignam, non
invidia putarent. Magnus est in re publica campus, ut
sapienter dicere M. Crassus8 solebat, multis apertus cursus ad
laudem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 curiam furiis Madvig: furiam viribus b1: curiam iuris (vel viris) t: curiam viribus cett.
2 rostra Faernus: ostia s: hostia cett.
3 impetus in mg. archetypi erat, nisi fallor, in peius, cf. § 13 et ii §§ 104, 106
4 quae fort. quod (quod pro sed hab. os ante suo)
5 totius bs: totiusque hotv
6 liberaret codd.: corr. Manutius
7 dicerem mg. Cratandri
8 dicere M. scripsi: dicerẽ t: dicere cett.: dicere L. coni. Halm
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.