9. quod ergo ille re, id ego etiam verbo,
cum imperatores eos appello: hoc ipso nomine et eos qui
iam devicti sunt et eos qui supersunt hostis iudico1.
[25]
quo
modo enim potius Pansam appellem, etsi habet honoris
nomen amplissimi; quo Hirtium? est ille quidem consul,
sed alterum nomen benefici populi Romani est, alterum
virtutis atque victoriae. quid? Caesarem, deorum beneficio
rei publicae procreatum, dubitemne appellare imperatorem?
qui primus Antoni immanem et foedam crudelitatem
non solum a iugulis nostris sed etiam a membris et visceribus
avertit2. Vnius autem diei quot3 et quantae virtutes, di immortales,
fuerunt!
[26]
princeps enim omnium Pansa proeli
faciendi et cum Antonio confligendi fuit; dignus imperator
legione Martia, digna legio imperatore. cuius si acerrimum
impetum cohibere Pansa potuisset, uno proelio confecta res
esset. sed cum libertatis avida legio effrenatius in aciem
hostium inrupisset ipseque in primis Pansa pugnaret, duobus
periculosis volneribus acceptis sublatus e proelio rei publicae
vitam reservavit. ego vero hunc non solum imperatorem
sed etiam clarissimum imperatorem iudico qui, cum aut
morte aut victoria se satis facturum rei publicae spopondisset,
alterum fecit, alterius di immortales omen avertant!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.