previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. sed quod tum non licuit, patres conscripti, id hoc tempore non solum licet verum etiam necesse est, eos qui re sunt hostes verbis notari1, sententiis nostris hostis iudicari. antea cum hostem ac2 bellum nominassem, [22] semel et saepius sententiam meam de numero sententiarum sustulerunt: quod in hac causa iam fieri non potest. ex litteris enim C. Pansae A. Hirti consulum, C. Caesaris pro praetore, de honore dis immortalibus habendo sententias dicimus3. supplicationem modo qui decrevit, idem imprudens hostis iudicavit; numquam enim in civili bello supplicatio decreta est. decretam dico4? [23] ne victoris quidem litteris postulata est. civile bellum consul Sulla gessit, legionibus in urbem adductis quos voluit expulit, quos potuit occidit: supplicationis5 mentio nulla. grave bellum Octavianum insecutum est: supplicatio Cinnae6 nulla victori7. Cinnae victoriam imperator ultus est Sulla: nulla supplicatio decreta a senatu. ad te ipsum, P. Servili, num8 misit ullas conlega litteras de illa calamitosissima pugna Pharsalia? num te de supplicatione voluit referre? profecto noluit. at misit postea de Alexandrea, de Pharnace: Pharsaliae vero pugnae ne triumphum quidem egit. Eos enim civis pugna illa sustulerat quibus non modo vivis sed etiam victoribus incolumis et florens civitas esse posset. [24] quod idem contigerat superioribus bellis civilibus. nam mihi consuli supplicatio nullis armis sumptis non ob caedem hostium, sed ob conservationem civium novo et inaudito genere decreta est. quam ob rem aut supplicatio re publica pulcherrime gesta9 postulantibus nostris imperatoribus deneganda est, quod praeter A. Gabinium10 contigit nemini, aut supplicatione decernenda hostis eos de quibus decernitis iudicetis necesse est.


1 verbis notari del. Pluygers

2 ac t: aut cett.

3 dicimus bt: diximus cett.

4 decreta dico o, Faernus

5 de (om. s) supplicationibus os

6 Cinnae om. s: del. Madvig

7 victori t: victoris cett.

8 Servili num b, Ferrarius: Servili o: Servilium cett.

9 re p. pulch. gesta t: ob r. p. pulch. gestas (actam o) cett.

10 A t: ea b: om. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: