previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. Vtinam quidem illi principes viverent qui me post meum consulatum, cum eis ipse cederem, principem non inviti videbant! hoc vero tempore in tanta inopia constantium et fortium consularium quo me dolore adfici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tum1 spe tum timore moderari? [18] quod si quis de contentione principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit, si vitiis cum virtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur. tu, si ego de re publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties? aut2, si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos invitabis? nollem, primum rei publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. sed si principatus ageretur, quem numquam expetivi, quid tandem mihi esset3 optatius? ego enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan possim et libenter. [19] haec populum Romanum videre, animadvertere, iudicare quidam moleste ferunt. poteratne fieri ut non proinde4 homines de5 quoque ut quisque mereretur iudicarent? Vt enim de universo senatu populus Romanus verissime iudicat nullis rei publicae temporibus hunc ordinem firmiorem aut fortiorem fuisse, sic de uno quoque nostrum et maxime qui hoc loco sententias dicimus sciscitantur omnes, avent audire quid quisque senserit: ita de quoque6 ut quemque meritum arbitrantur existimant. [20] memoria tenent me ante diem xiii7. Kalendas Ianuarias principem revocandae libertatis fuisse; me ex Kalendis Ianuariis ad hanc horam invigilasse rei publicae; meam domum measque auris dies noctesque8 omnium praeceptis monitisque patuisse; meis litteris, meis nuntiis, meis cohortationibus omnis qui ubique essent ad patriae praesidium excitatos; meis sententiis a Kalendis Ianuariis numquam legatos ad Antonium; semper illum hostem, semper hoc bellum, ut ego qui omni tempore verae pacis auctor fuissem huic essem nomini pestiferae pacis inimicus; idem P. [21] Ventidium9, cum alii praetorem10, ego semper hostem. has in sententias meas si consules11 discessionem facere voluissent, omnibus istis latronibus auctoritate ipsa senatus iam pridem de manibus arma cecidissent.


1 tum (cum Naugerius (1)) spe tum Halm Naugerium secutus: tum spectum t: conspecto (-tu h) cett.

2 aut nam t: fort. num bonorum ad me t

3 esset om. t

4 proinde t: perinde cett.

5 de suppl. Ferrarius

6 diu quoque s: de uno quoque hv

7 xiii Budaeus: xiiii codd.

8 noctesque t: et noctes cett.

9 P. Ferrarius: r. tv: om. bhos

10 cum alii praetorem Garatoni: cum alii p.r. t.r. volusenum b: cum aliis tr. pl. volusenum ot (voluisse nũ o): cum aliis tr. pl. voluisse unum s: cum alii tr. pl. voluissent (vocavissent π) num vπ: volusenum vel voluisse nũ. (unũ) voc. voluissent (l. 20) διττογραφίαν puto

11 consules Manutius: gg. t: coss. designati (desigg. s) cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: