previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [12] an1 si quis Hispanorum aut Gallorum aut Threcum mille aut duo milia occidisset, illum2 hac consuetudine quae increbruit imperatorem appellaret senatus: tot legionibus caesis, tanta multitudine hostium interfectaita, inquam3, hostium, quamvis hoc isti hostes domestici nolintclarissimis ducibus supplicationum honorem4 tribuemus, imperatorium nomen adimemus? quanto enim honore, laetitia, gratulatione in hoc templum ingredi debent illi ipsi huius urbis liberatores, cum hesterno die propter eorum res gestas me ovantem et prope triumphantem populus Romanus in Capitolium domo tulerit, domum inde reduxerit? [13] is enim demum est mea quidem sententia iustus triumphus ac verus, cum bene de re publica meritis testimonium a consensu civitatis datur. nam sive in communi gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum iudicium, sive uni5 gratias agebant, eo maius, sive utrumque, nihil magnificentius cogitari6 potest.

tu igitur ipse de te? dixerit quispiam. equidem invitus, sed iniuriae dolor facit me praeter consuetudinem gloriosum. nonne satis est ab hominibus virtutis ignaris gratiam bene merentibus non referri? etiam in eos qui omnis suas curas in rei publicae salute defigunt, crimen et invidia quaeretur7? scitis enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem, [14] me parilibus8, qui dies hodie est, cum fascibus descensurum. in aliquem credo hoc gladiatorem aut latronem aut Catilinam esse conlatum9, non in eum qui ne quid tale in re publica fieri posset effecerit. an vero10 ego qui Catilinam haec molientem sustulerim, everterim, adflixerim, ipse exstiterim11 repente Catilina? quibus auspiciis istos fascis augur acciperem, quatenus haberem, cui traderem? quemquamne12 fuisse tam sceleratum qui hoc fingeret, tam furiosum13 qui crederet? Vnde igitur ista suspicio vel14 potius unde iste sermo?


1 an b, Muretus: at cett.

2 illum o: unum hst: om. b: eum Muretus

3 ita inquam Manutius: dico inquam os: dico ita inquam bhtv: hostium dico? Ita inquam duo codd. (?) Vrsini

4 supplicationum honorem b, Ferrarius: -onem honorum os: -onem bonorum tv

5 uni om. s, Ferrarius

6 cogitari bos: excog. htv

7 crimen et invidia quaeretur scripsi: impetus crimen queretur t: in peius (impetus b) crimen invidia quereretur (queretur b) cett.: crimen invidiaque quaeretur Faernus: impetus crimenque quaer. Madvig (varia lectio in peius = impetus e § 15 huc illata turbas dedit, cf. ii. 104, 106)

8 Parilibus t: per Idus Quint. bhov

9 conlatum Halm: consultum hosv: consulatum (-sult- b) bt

10 an vero scripsi: an ut (i. e. ũ pro ů) codd.: an Faernus

11 exsisterem Manutius

12 quaequam bs: quamquam nec cett.: corr. Ferrarius

13 furiosum fuit t: fatuum coni. Halm

14 vel vel fusum (i e. furiosum) t: vel susum b: vel summum coni. Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: