previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. [34]

sed quoniam, patres conscripti, gloriae munus optimis et fortissimis civibus monumenti honore persolvitur, consolemur eorum proximos, quibus optima est haec quidem consolatio: parentibus quod tanta rei publicae praesidia genuerunt; liberis quod habebunt domestica exempla virtutis; coniugibus quod eis viris carebunt, quos laudare quam lugere praestabit; fratribus quod in se ut corporum, sic virtutis1 similitudinem esse confident. atque utinam his omnibus abstergere fletum2 sententiis nostris consultisque possemus, vel aliqua talis eis adhiberi publice posset oratio3 qua deponerent maerorem atque luctum gauderentque potius, cum multa et varia impenderent hominibus genera mortis, id genus quod esset pulcherrimum suis obtigisse eosque nec inhumatos esse nec desertos, quod tamen ipsum pro patria non miserandum putatur, nec dispersis bustis humili sepultura crematos, sed contectos publicis operibus atque muneribus eaque exstructione quae sit ad memoriam aeternitatis ara virtutis. [35] quam ob rem maximum quidem4 solacium erit5 propinquorum eodem monumento declarari et virtutem suorum et populi Romani pietatem6 et senatus fidem et crudelissimi memoriam belli: in quo nisi tanta militum virtus exstitisset, parricidio M. Antoni nomen populi Romani occidisset. atque etiam censeo, patres conscripti, quae praemia militibus promisimus nos re publica recuperata tributuros, ea vivis victoribusque cumulate, cum tempus venerit, persolvenda; qui autem ex eis quibus illa promissa sunt pro patria occiderunt, eorum parentibus, liberis, coniugibus, fratribus eadem tribuenda censeo.


1 virtutis b: virtutum ho

2 abstergere sent. n. atque cons. fletum b

3 oratio consolatio coni. Burmannus

4 maximum quidem o: quidem maximum bh

5 erit Poggius: est o: om. bhsv (erit illud quidem max. solacium coni. Halm

6 et p. R. pietatem b: et pietatem hv: et etatem os

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: