11.
[29]
decerno igitur eorum trium nomine quinquaginta
dierum supplicationes: causas, ut honorificentissimis
verbis consequi potuero, complectar ipsa sententia.
est autem fidei pietatisque nostrae declarare fortissimis
militibus quam memores simus1 quamque grati. quam ob rem
promissa nostra atque ea quae legionibus bello confecto tributuros
nos spopondimus hodierno senatus consulto renovanda
censeo; aequum est enim militum, talium praesertim, honorem
coniungi.
[30]
atque utinam, patres conscripti, civibus2 omnibus
solvere nobis praemia liceret! quamquam nos ea quae
promisimus studiose cumulata3 reddemus. sed id quidem
restat, ut spero, victoribus, quibus senatus fides praestabitur:
quam quoniam4 difficillimo rei publicae tempore secuti sunt,
eos numquam oportebit consili sui paenitere. sed facile
est bene agere cum eis a quibus etiam tacentibus flagitari
videmur: illud admirabilius et maius maximeque proprium
senatus sapientis est, grata eorum5 virtutem memoria prosequi
qui pro patria vitam profuderunt.
[31]
quorum de honore
utinam mihi plura in mentem venirent! duo certe non
praeteribo quae maxime occurrunt: quorum alterum pertinet
ad virorum fortissimorum gloriam sempiternam, alterum ad
leniendum maerorem et luctum proximorum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.