previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. imbuti gladii sunt, patres conscripti, legionum exercituumque nostrorum vel madefacti potius duobus1 consulum, tertio Caesaris proelio. si hostium fuit ille sanguis, summa militum pietas: nefarium scelus, si2 civium. quo usque igitur is qui omnis hostis scelere superavit nomine hostis carebit? nisi mucrones etiam nostrorum militum tremere voltis dubitantis3 utrum in cive an in hoste figantur. supplicationem decernitis: hostem non appellatis4. [7] gratae vero nostrae dis immortalibus gratulationes erunt, gratae victimae, cum interfecta sit civium multitudo! 'de improbis' inquit 'et audacibus.' nam sic eos appellat clarissimus vir: quae sunt urbanarum maledicta litium, non inustae belli internecini notae5. testamenta, credo, subiciunt aut eiciunt vicinos aut adulescentulos circumscribunt: his enim vitiis adfectos et talibus malos aut6 audacis appellare consuetudo solet7. [8] bellum inexpiabile infert quattuor consulibus unus omnium latronum taeterrimus; gerit idem bellum cum senatu populoque Romano; omnibusquamquam ruit ipse suis cladibuspestem, vastitatem, cruciatum, tormenta denuntiat: Dolabellae ferum et immane facinus quod nulla barbaria posset agnoscere, id suo consilio factum esse testatur; quaeque esset facturus in hac urbe, nisi eum hic8 ipse Iuppiter ab hoc templo atque moenibus reppulisset, declaravit in Parmensium calamitate, quos optimos viros honestissimosque homines, maxime cum auctoritate huius ordinis populique Romani dignitate coniunctos, crudelissimis exemplis interemit propudium9 illud et portentum, L. Antonius, insigne odium omnium hominum vel, si etiam di oderunt10 quos oportet, deorum11. [9] refugit animus, patres conscripti, eaque dicere reformidat12 quae L. Antonius in Parmensium liberis et coniugibus effecerit. quas enim turpitudines Antonii libenter cum dedecore13 subierunt, easdem per vim laetantur aliis se intulisse. sed vis calamitosa est quam illis obtulerunt14: libido flagitiosa qua Antoniorum oblita est vita. est igitur quisquam qui hostis appellare non audeat quorum scelere crudelitatem Carthaginiensium victam esse fateatur?


1 duobus Ferrarius: de duobus duorum t: duobus duorum b: duorum hosv

2 si o: om. cett.

3 dubitantis bt: dubitatis cett.

4 decernis... appellas b

5 inustae belli internecini notae Ferrarius: in iusta evelli inter necti nota s: iniusta evelli internecuno te otv: iniusta evelluntur nec uno te h: iniuste belli interiectionis b

6 aut Halm: et Poggius: om. codd.

7 his... solet del. Piuygers

8 hic bt: hinc hosv

9 propudium b, Ferrarius: proludium cett.

10 oderunt ost: oderint bhv

11 deorum om. hos

12 reformidat Naugerius (2): formidat codd.

13 cum dedecore hoc loco habent bhosv, post subierunt t: om. codd. Ferrarii

14 obtulerunt t: intulerunt cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: