[p. 198] “Manliana” dicta sunt, quoniam postea bello adversum Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus, . . interdicto, hostem, a quo provocatus fuerat, occiderat.
XIV
[14arg] Quod idem Quadrigarius “huius facies” patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus.quod autem supra scriptum est in Q. Claudi verbis: “Propter magnitudinem atque inmanitatem facies,” id nos aliquot veteribus libris inspectis exploravimus atque ita esse, ut scriptum est, comperimus. [2] Sic enim pleraque aetas veterum declinavit: “haec facies, huius facies,” quod nunc propter rationem grammaticam “faciei” dicitur. Corruptos autem quosdam libros repperi, in quibus “faciei” scriptum est, illo quod ante scriptum erat oblitterato. [3] Meminimus etiam in Tiburti bibliotheca invenire nos in eodem Claudii libro scriptum utrumque “facies” et “facii.” Sed “facies” in ordinem scriptum fuit et contra per i geminum “facii,” [4] neque id abesse a quadam consuetudine prisca existimavimus; nam et ab eo quod est “hic dies,” tam “huius dies,” quam “huius dii,” et ab eo quod est “haec fames,” tam “huius famis,” quam “huius fami” dixerunt.