[p. 360]
IV
[4arg] Quamobrem venter repentino timore effluat; quare etiam ignis urinam lacessat.ARISTOTELIS libri sunt, qui Problemata Physica inscribuntur, lepidissimi et elegantiarum omnigenus referti. [2] In his quaerit quam ob causam eveniat ut quibus invasit repentinus rei magnae timor, plerumque alvo statim cita fiant. [3] Item quaerit cur accidat ut eum qui propter ignem diutius stetit libido urinae lacessat. [4] Ac de alvo quidem inter timendum prona atque praecipiti causam esse dicit quod timor omnis sit algificus, quem ille appellat ψυχροποιόν, 1 eaque vi frigoris sanguine caldoremque omnem de summa corporis cute cogat penitus et depellat faciatque simul ut qui timent, sanguine ex ore decedente, pallescant. [5] “Is autem,” inquit, “sanguis et caldor in intuma coactus movet plerumque alvum et incitat.” [6] De urina celebri, ex igni proximo facta, verba haec posuit: τὸ δὲ πῦρ διαχαλᾷ τὸ πεπηγός, 2 ὥσπρ ἥλιος τὴν χιόνα.
V
[5arg] Ex Aristotelis libris sumptum quod nivis aqua potui pessima sit; et quod ex nive crystallus concreatur.IN Tiburte rus concesseramus hominis amici divitis aestate anni flagrantissima ego et quidam alii aequales