[p. 72]
Concúrrite omnes aúgures, harúspices![4] Eundem Bassum Suetonius Tranquillus praepositum esse a M. Antonio provinciis orientalibus Parthosque in Syriam introrumpentis tribus ab eo proelis fusos scribit, eumque primum omnium de Parthis triumphasse et morte obita publico funere sepultum esse.
Porténtum inusitátum conflatúm est recens;
Nam múlas qui fricábat, consul fáctus est.
V
[5arg] Verbum “profligo” a plerisque dici inproprie insciteque.SICUT alia verba pleraque, ignoratione et inscitia improbe dicentium quae non intellegant, deflexa ac depravata sunt a ratione recta et consuetudine, ita huius quoque verbi, quod est “profligo,” significatio versa et corrupta est. [2] Nam cum ab adfligendo et ad perniciem interitumque deducendo inclinatum id tractumque sit, semperque eo verbo qui diligenter locuti sunt ita usi sint, ut “profligare” dicerent “prodigere” et “deperdere” “profligatasque res” quasi “proflictas” “perditas” appellarent, nunc audio aedificia et templa et alia fere multa quae prope absoluta adfectaque sunt “in nrofligato” esse dici ipsaque esse iam “profligata.” [3] Quapropter urbanissime respondisse praetorem, non indoctum virum, barunculo 1 cuidam ex advocatorum turba, Sulpicius Apollinaris in quadam epistula scriptum