previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 106] Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus, auditor fuit physici Anaxagorae et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis. Tragoediam scribere natus annos duodeviginti adortus est. [5] Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse taetram et horridam, quam nos vidimus, in qua Euripides tragoedias scriptitarit.

[6] Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse dicitur, sive quod natura abhorruit a mulierum coetu sive quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto ab Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertaedebat. [7] Eius odii in mulieres Aristophanes quoque meminit ἐν ταῖς τροτέραις θεσμοφοριαζούσαις in his versibus:

νῦν οὖν ἁπάσαισιν παραινῶ καὶ λέγω,
τοῦτον κολάσαι τὸν ἄνδρα πολλῶν οὕνεκα.
῎αγρια γὰρ ἡμᾶς, γυναῖκες, δρᾷ κακά,
῞ατ᾽ ἐν ἀγρίοισι τοῖς 1 λαχάνοις αὐτὸς τραφείς.
[8] Alexander autem Aetolus hos de Euripide versus composuit:

῾ο δ᾽ ᾿αναξαγόρου τρόφιμος χαιοῦ στριφνὸς μὲν ἔμοιγε προσειπεῖν,
καὶ μισογέλως, καὶ τωθάζειν οὐδὲ παρ᾽ οἶνον μεμαθηκώς,
᾿αλλ᾽ τι γράψαι, τοῦτ᾽ ἄν μέλιτος καὶ σειρήνων ἐτετεύχει.
[9] Is cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena, canibus a quodam aemulo inmissis

1 τοῖς omitted by codd. of Aristoph.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: