Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 18] ait, “nasceretur.” Set id quaero, id desidero: cum pro amico contra ius, contra quam licet, salva tamen libertate atque pace, faciendum est et cum de via, sicut ipse ait, declinandum est, quid et quantum et in quali causa et quonam usque id fieri debeat. [20] Pericles ille Atheniensis, vir egregio ingenio bonisque omnibus disciplinis ornatus, in una quidem specie, set planius tamen quid existimaret professus est. Nam cum amicus eum rogaret ut pro re causaque eius falsum deiuraret, 1 his ad eum verbis usus est: “δεῖ μὲν συμπράττειν τοῖς φίλοις, ἀλλὰ μέχρι τῶν φεῶν.” [21] Theophrastus autem in eo quo dixi libro inquisitius quidem super hac ipsa re et exactius expressiusque 2 quam Cicero disserit. [22] Set is quoque in docendo non de unoquoque facto singillatim existimat neque certis exemplorum documentis, set generibus rerum summatim universimque utitur ad hunc ferme modum: [23] “Parva,” inquit, “et tenuis” vel turpitudo vel infamia subeunda est, si ea re magna utilitas amico quaeri potest. Rependitur quippe et compensatur leve damnum delibatae honestatis maiore alia gravioreque in adiuvando amico honestate, minimaque illa labes et quasi lacuna famae munimentis
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.