Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“[p. 244] quosdam igneos angues, luculente dixit; [14] at hic noster 'atram nubem turbine piceo et favilla fumantem' ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens, crasse et inmodice congessit, [15] 'globos' quoque 'flammarum,' quod ille κρουνούς dixerat, duriter et ἀκύρως transtulit. [16] Item quod ait: 'sidera lambit,' vacanter hoc etiam,” inquit, “accumulavit et inaniter.” [17] Neque non id quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile, quod “nubem atram fumare” dixit “turbine piceo et favilla candente.” [18] “Non enim fumare,” inquit, “solent neque atra esse quae sunt candentia; nisi si 'candenti' dixit pervulgate et inproprie pro ferventi favilla, non pro ignea et relucenti. Nam ' candens' scilicet a candore dictum, non a calore. [19] Quod 'saxa' autem 'et scopulos eructari et erigi' eosdemque ipsos statim 'liquefieri et gemere atque glomerari sub auras' dixit, hoc,” inquit, “nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra dicuntur, monstruosissimum est.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.