[p. 346] [8] In eodem libro Capitonis id quoque scriptum est: “C.,” inquit, “Caesar consul M. Catonem sententiam rogavit. Cato rem quae consulebatur, quoniam non e republica videbatur, perfici nolebat. Eius rei ducendae gratia longa oratione utebatur eximebatque dicendo diem. Erat enim ius senatori, ut sententiam rogatus diceret ante quicquid vellet aliae rei et quoad vellet. Caesar consul viatorem vocavit eumque, cum finem non faceret, prendi loquentem et in carcerem duci iussit. Senatus consurrexit et prosequebatur Catonem in carcerem. Hac,” inquit, “invidia facta Caesar destitit et mitti Catonem iussit.”
XI
[11arg] Quae qualiaque sint quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit.OPINIO vetus falsa occupavit et convaluit, Pythagoram philosophum non esitavisse ex animalibus, item abstinuisse fabulo, quem Graeci κύαμον appellant. [2] Ex hac opinione Callimachus poeta scripsit: καὶ κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχειν, ἀνιῶντος ἐδεστοῦ, κἀγώ, πυθαγόρας ὡς ἐκέλευε, λέγω. [3] Ex eadem item opinione M. Cicero in libro De Divinatione primo haec verba posuit: “Iubet igitur ”