XXVII
[27arg] Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.VERBA sunt haec gravia atque illustria de rege Philippo Demosthenis: ῾εώρων δ᾽ αὐτὸν τὸν φίλιππον, πρὸς ὃν ἦν ἡμῖν ὁ ἀγών , ὑπὲρ ἀρχῆς καὶ δυναστείας τὸν ὀφθαλμὸν ἐκκεκομμένον, τὴν κλεῖν κατεαγότα, τὴν χεῖρα, τὸ σκέλος πεπηρωμένον, πᾶν ὅτι βουληθείη μέρος ἡ τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο προϊέμενον, ὥστε τῷ λοιπῷ μετὰ τιμῆς καὶ δόξης ζῆν. [2] Haec aemulari volens Sallustius de Sertorio duce in Historiis ita scripsit: “Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius iussuque 1 patrata 2 primo per ignobilitatem, deinde per invidiam scriptorum incelebrata 3 sunt, quae vivus facie sua ostentabat aliquot adversis cicatricibus et effosso oculo. Quin ille dehonestamento corporis maxime laetabatur, neque illis anxius, 4 quia reliqua gloriosius retinebat.” [3] De utriusque his verbis T. Castricius cum iudicaret, “Nonne,” inquit, “ultra naturae humanae modum est, dehonestamento corporis laetari? Siquidem laetitia dicitur exultatio quaedam animi gaudio efferventior eventu rerum expetitarum. [4] Quanto illud sincerius veriusque 5 et humanis magis ”