previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 226] inquit, “postero mater in pabulum volat. Dominus quos rogaverat opperitur. Sol fervit, et fit nihil; it 1 dies, et amici nulli eunt. [11] tum ille rursum ad filium 'amici isti magnam partem,' inquit, 'cessatores sunt. Quin potius imus et cognatos adfinesque 2 nostros oramus ut assint eras tempori ad metendum?' [12] Itidem hoc pulli pavefacti matri nuntiant. Mater hortatur ut tum quoque sine metu ac sine cura sint, cognatos adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et statim dicto oboediant: 'Vos modo,' inquit, 'advertite, si modo quid denuo dicetur.' [13] Alia luce orta avis in pastum profecta est. Cognati et adfines opera, 3 quam dare rogati sunt supersederunt. [14] Ad postremum igitur dominus filio: 'Valeant,' inquit, 'amici cum propinquis. Afferes primo luci 4 falces duas; unam egomet mihi et tu tibi capies alteram et frumentum nosmetipsi manibus nostris eras metemus.' [15] Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audivit, 'Tempus,' inquit, 'est cedendi et abeundi; fiet nunc dubio procul quod futurum dixit. In ipso enim iam vertitur cuia res est, non in alio, unde petitur.' [16] Atque ita cassita nidum migravit, seges a domino demessa est.”

[17] Haec quidem est Aesopi fabula de amicorum et propinquorum levi plerumque et inani fiducia. [18] Sed quid aliud sanctiores libri philosophorum monent quam ut in nobis tantum ipsis nitamur, [19] alia autem omnia quae extra nos extraque nostrum animum sunt neque pro nostris neque pro nobis ducamus? [20] Hunc

1 it, J. F. Gronov; et, ω..

2 adfines amicosque, MSS.

3 opera, suggested by Hosius (cf. x. 14. 1); operam, MSS.

4 primo luci, P; prima luce, ω..

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: