previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 334] dumtaxat, idem significent quod ea demonstrant a quibus producuntur. Quid esset autem ludentem agere vel imitari non intellegere videri maluimus quam insimulare eum tamquam ipsum minus intellegentem. [5] Quin magis Scaurum oportuit, commentaria Caeselli criminantem, hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit an quid et quantulum differret aludibundo” “ludensetridibundo” “ridenseterrabundo” “erransceteraque quae horum sunt similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula haec extrema eiusmodi vocabulis addita. [6] Hoc enim fuit potius requirendum in istiusmodi figurae tractatu, sicuti requiri solet invinulentoetlutulentoetturbulento,” vacuane et inanis sit istaec productio, cuiusmodi sunt quae παραγωγάς Graeci dicunt, an extrema illa particula habeat aliquid suae propriae significationis.

[7] Cum reprehensionem autem illam Scauri notaremus, in memoriam nobis rediit quod Sisenna in quarto Historiarum eiusdem figurae verbo ita usus est. “Populabundus,” inquit, “agros ad oppidum pervenit,” quod scilicet significatcum agros popularetur,” non, ut Scaurus in consimilibus verbis ait, “cum populantem ageretvelcum imitaretur.”

[8] Sed inquirentibus nobis quaenam ratio et origo esset huiuscemodi figuraepopulabunduseterrabundusetlaetabundusetludibundusmultorumque aliorum id genus verborum, εὐεπιβόλως hercle Apollinaris noster videri sibi ait particulam istam postremam in quam verba talia exeunt vim et copiam et quasi abundantiam rei cuius id verbum

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: