previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 148] [5] Vere hoc quidem Plutarchus de forma atque ordine synlogismi scripsit. Nam si, ut 1 in disciplinis traditur, ita colligere et ratiocinari velis, sic dici oportet: ῾ο θάνατος ψυχῆς καὶ σώματος διάλυσις: τὸ δὲ διαλυθὲν ἀναισθητεῖ: τὸ δὲ ἀναισθητοῦ οὑδὲν πρὸς ἡμᾶς. [6] Sed Epicurus, cuiusmodi homost, non inscitia [7] videtur partem istam synlogismi praetermisisse, neque id ei negotium fuit, synlogismum tamquam in scholis philosophorum cum suis numeris omnibus et cum suis finibus dicere, sed profecto, quia separatio animi et corporis in morte evidens est, non est ratus necessariam esse eius admonitionem, [8] quod omnibus prosus erat 2 obvium. Sicuti etiam, quod coniunctionem synlogismi non in fine posuit, set in principio; nam id quoque non inperite factum, quis non videt?

[9] Aput Platonem quoque multis in locis reperias synlogismos, repudiate conversoque ordine isto qui in docendo traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione positos esse.


IX

[9arg] Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum insectatus sit.


IN eodem libro idem Plutarchus eundem Epicurum reprehendit, quod verbo usus sit parum proprio et alienae significationis. [2] Ita enim scripsit Epicurus: ῞ορος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις.Non,” inquit, “παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος,

1 sicut, ω..

2 prosumserat. A; prorsus erat, ω..

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: