previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 190] Methymnaeus, terra atque insula omni Lesbius fuit. [4] Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis gratia. [5] Is inde a rege proficiscitur, [6] terras inclutas Siciliam atque Italiam visere. Ubi eo venit auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit, in quaestibus istic et voluptatibus amoribusque hominum fuit. [7] Is tum postea grandi pecunia et re bona multa copiosus Corinthum instituit redire, [8] navem igitur et navitas, ut notiores amicioresque sibi, Corinthios delegit.” [9] Sed eos Corinthios, homine accepto navique in altum provecta, praedae pecuniaeque cupidos cepisse consilium de necando Arione. [10] Tum ilium ibi, pernicie intellecta, pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, vitam modo sibi ut parcerent oravisse. [11] Navitas precum eius harum commiseritum esse illactenus ut ei necem adferre per vim suis manibus temperarent, sed imperavisse ut iam statim coram desiliret praeceps in mare. [12] “Homo,” inquit, “ibi territus, spe omni vitae perdita, id unum postea oravit, ut priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile. [13] Feros et inmanes navitas prolubium tamen audiendi subit; quod oraverat impetrat. [14] Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro, carmen quod 'orthium' dicitur voce sublatissima cantavit. [15] Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, iecit sese procul in

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: