Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 70] Strabone, Pompei Magni patre, bello sociali, quo Asculanos subegit, captam cum ipso esse; mox triumphante Pompeio Strabone eum quoque puerum inter ceteros ante currum imperatoris sinu matris vectum esse; post, cum adolevisset, victum sibi aegre quaesisse eumque sordide invenisse comparandis 1 mulis et vehiculis, quae magistratibus qui sortiti provincias forent praebenda publice conduxisset. In isto quaestu notum esse coepisse C. Caesari et cum eo profectum esse in Gallias. Tum, quia in ea provincia satis naviter versatus esset et deinceps civili bello mandata sibi pleraque inpigre et strenue fecisset, non modo in amicitiam Caesaris, sed ex ea in amplissimum quoque ordinem pervenisse; mox tribunum quoque plebi ac deinde praetorem creatum atque in eo tempore iudicatum esse a senatu hostem cum M. Antonio; post vero coniunctis partibus 2 non pristinam tantum dignitatem reciperasse, sed pontificatum ac deinde consulatum quoque adeptum esse, eamque rem tam intoleranter tulisse populum Romanum, qui Ventidium Bassum meminerat curandis mulis victitasse, ut vulgo per vias urbis versiculi proscriberentur:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.