[p. 138] [9] In eodem libro Erasistratus vim quandam famis non tolerabilem, quam Graeci βούλιμον appellant, in diebus frigidissimis multo facilius accidere ait quam cum serenum atque placidum est, atque eius rei causas, cur is morbus in eo plerumque tempore oriatur, nondum sibi esse compertas dicit. [10] Verba quibus id dicit, haec sunt: ῎απορον δὲ καὶ δεόμενον ἐπισκέψεως καὶ ἐπὶ τούτου καὶ ἐπὶ τῶν λοιπῶν βουλιμιώντων, διὰ τί ἐν τοῖς ψύχεσιν μᾶλλον τὸ σύμπτωμα τοῦτο γίνεται ἢ ἐν ταῖς εὐδίαις;
IV
[4arg] Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis; et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentarent, causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecum esset.CINCIUS in libro tertio De Re Militari, fetialem populi Romani bellum indicentem hostibus telumque in agrum eorum iacientem, hisce verbis uti scripsit: “Quod populus Hermundulus hominesque populi Hermunduli adversus populum Romanum bellum 1 fecere deliqueruntque, quodque populus Romanus cum populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum iussit, ob eam rem ego populusque Romanus populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum dico facioque.” [2] Item in libro eiusdem Cincii De Re Militari