[p. 390] huiuscemodi fuit: [2] ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentis quas bellum populo Romano facturus comparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem; [3] inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem. [4] Atque ibi rex, contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus, Hannibalem aspicit et “Putasne,” inquit, “conferri posse ac satis esse 1 Romanis haec omnia?” [5] Tum Poenus, eludens ignaviam inbelliamque militum eius pretiose armatorum: “Satis, plane satis esse credo Romanis haec omnia, etiamsi avarissimi sunt.” [6] Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest; [7] rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiverat, respondit Hannibal de praeda.
VI
[6arg] De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea.MILITARES coronae multae et 2 variae sunt. [2] Quarum quae nobilissimae sunt, has ferme esse accepimus: “triumphalem, obsidionalem, civicam, muralem, castrensem, navalem” ; [3] est ea quoque corona quae “ovalis” dicitur, est item postrema “oleaginea,” [4] qua uti solent qui in proelio non fuerunt sed triumphum procurant.